Energia nuclearis non tantum mala videtur

Investigatores climatis, coniuncti sub IPCC, dixerunt in anno 2018 spatio ab anno 2030 ad annum 2050, terram 1.5 gradibus calidiorem fore quam ante Revolutionem Industrialem. Concluserunt, ad 1.5 gradus non excedundos et ad consecutiones calamitosas impediundas, energiam nuclearem multo maiorem partem in copia energiae habere debere. Exspectatione spes illae maiore copia energiae nuclearis innituntur, quam nostram maniam contaminationis alunt. IPCC quattuor condiciones delineavit, quarum omnes stateram efficere debeant inter emissionem globalem dioxydi carbonici (CO2) et receptionem huius. Secundum haec omnia exempla, quinquies tantum vis nuclearis per annum 2050 vitam nostram inire debet. Electrificinae nucleares etiam satis potentes sunt in suo munere pugnandi pollutionis aeris—nil dioxydi carbonici in atmosphaeram liberatur. Ita factum iam est ut mortes multorum hominum pollutione aeros prohibi possent. Res laudanda est electrificinae semper operari nec nisae tempestatibus, ut molendina, neque quo diei tempore, ut tabulae solares. Clades nucleariae Fukushimae et Chernobyli sane damnosa erant, sed hoc non mutat possibilitatem huius calamitatis minimam—tam malae electrificinae ex Japonia et Ucraina diu aedificatae non sunt. Pericula energiae nuclearis plurima putantur, dum fontes energiae sordidae minores aestimantur; per annum, plurissimi homines aegrorum causa pollutione aeris ex electrificinis carbonariis effectorum emoriuntur. Revera pericula tam existimantur ut homines non videantur intellegere cladem nuclearem in Fukushima terrae motu factam esse postque tantum unum mortuum esse in radiatione metiunda. Clades naturales huius magnitudinis hac in Belgi parte non sunt probabiles.Gradum unum et dimidium in scopo nos omnes perveniemus nonnisi emissiones dioxydi carbonici aliorumque gasorum insolito modo minuere poterimus. Energia munda ex solis tabulis solaribus molendinisve ad propositum nostrum assequendum non sufficiet. Nunc non iam nobis licet errare in via adeunda, quia tunc in paucis annis vertere non facile esset. Est res “et–et”, non “utrum–an”. Postremo pretiosius erit facultatibus ut vi nucleari in antecessum deletis. Iam mirare licet: “Qui sunt quaestus energiae nuclearis qui assidue laudantur?” Primo, in vi nucleari utunda omnino dioxydi carbonici nil liberatur, solum vastum nucleare. Hoc non modo in naturam spargitur et efficacissime condi potest. Tota a vita energiae nuclearis tantum fit ⅕ ℓ vastum, quod 85–150 ɡ aequat. Id est, simplicissimo calculo, quod omnes (17,000,000 homines) relinquimur cum 3,400 m³, quod facile condi potest in spatio 50 m × 68 m × 10 m, quod est circiter tres vel quattuor risci caerulei apud Borssele. Aliquando etiam oblivioni datum est ab hominibus in quisdam medicinis curationibus quod etiam vastum nucleare dimittitur, sed homines nullas recusare videntur—fortasse quia sensum praebeat “puriorem” et “tutiorem”. Praeterea vis nuclearis multum tutior est electrificinis olearibus carbonariisque. Securitas plus quam 500 temporibus maior est (teneatur hanc scalam logarithmicam esse).Unum tamen est valde magnum incommodum: electrificinae nucleares aedificare fere 10,000,000,000 € constat, ad quas perficiundas capiuntur circiter 10 anni. Propterea non debet esse inevitabilis energia nuclearis, ut finem consequatur. Eae quattuor condiciones IPCC minime sunt soli modi quibus unum gradum et dimidium non excedamus. Hoc quadruplex modo ostentum est cum multos exitus diversos problematis climatis efferat. Non consulte omnibus quattuor ex eis maior pars energiae nuclearis necesse est. Si etiam omnes concludimus periculum cladis nimium magnum esse, tempus energiae nuclearis utundae transilire possumus, quo faciundo non nos involvimus (et terram) in artum, uvidum, viscidum tegumentum nec contractum e foco globali extrahere numquam poterimus.Nihilominus consecutio erit pretium electricitatis ad astra ascendere, quia alii modi faciundae energiae nil gratuiti. Nobis igitur dubitandum eritne nosmet impensas pependere velimus, an gubernaculum ita facturum sit ac tamen nobis ipsis soluturis. Quoque res est aedificationem talis electrificinae nuclearis singulam esse electricitatis impensis perpetue solvendis. Confer hoc et discrimen domuum ablocatarum atque emptarum: initio semper tempus erit quo ablocata domus utilior est, quia mutuum sumundum non est. Attamen, cum pignus absolutum sit, nihilo posthac constabit. Etiam evidentius est in electrifinis nuclearibus aedificandis. In patria vivimus ubi una plus quam 6,000,000,000 € per annum in electricitatem (i.e. ablocata) expendimus, dum electrificina nuclearis “tantum” 10,000,000,000 € constat. Itaque intra biennium iam lucrum recipiemus, non meditati subsicivos sumptus electricitatis quos iuncti agimus pretio ascenso. Gubernacula necnon homines energiae nucleari dubium dent non. Dubium, licet religio invisibilis sit, multum minus praesens quam putant. Tempus ergo est dicundum electrificinis carbonariis ceterisque omnibus artis, uvidis, viscidis tegumentis: “Gute Nacht, Freunde, es wird Zeit für mich zu geh’n.”

Scripsit Jasper De Smaele – 25/01/2022 14h46

http://ephemeris.alcuinus.net/scientiae.php?id=1646

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...