Si nescis quo iter facias memento unde veneris

De Necessitate Linguae Latinae Servandae

http://ephemeris.alcuinus.net/opiniones.php?id=1518

Nos,his temporibus, vivimus spectantes extinctionem multorum generum animalium et plantarum quae ante nostros oculos evanescunt et eodem modo 90 centesimae omnium linguarum hodiernarum dicuntur ante finem hujus saeculi exoletum iri.

Cum linguis, scilicet e conspectu tollentur et cultûs civiles sive culturae, memoriae multarum gentium. .

Fortasse jam audivistis illam sententiam inclyti scriptoris africani Amadou Hampâté Bâ :

”  Quotiescumque in Africa senex moritur , tota bibliotheca quoque deletur “

Fieri potest ut plerique juvenes et nostro tempore rapidi progressûs technologici, dicant ” Quid refert ? Quid meâ interest nonnullarum linguarum exoticarum. Non pauperiores nos ipsos sentiemus si nemo linguâ tibetanâ aut linguâ armoricanâ jam loquitur. Quid meâ interest temporis praeteriti, nos juvenes tantum temporibus futuris favimus.

Nam mox omnes homines interrete habebunt et You Tube, Tweeter et Face Book et aliis socialibus retibus utentur, paulatim omnes habebimus eundem cultum civilem. Ubique gentium eâdem linguâ loquemur (scilicet anglicâ) eadem similia programmata televisoria spectabimus, eosdem cibos comedemus et plus minusve easdem vestes induemus.

Tandem humanitas in paradiso vivet et felicitate aeterna fruetur.

Sed nos qui litteris eruditiores sumus , nolimus immemores esse lectionum Historiae.

Sicut didicimus quotiescumque potestas, respublica quaevis aut regimen quodvis unificationem imponere voluerit sive religiosis, politicis vel linguisticis rationibus, totiens haec unificatio ad totalitarismum duxit et ad abolitionem, extinctionem libertatum individualium. Religiones monotheisticae mentes, animas, vitas regere omnium suorum asseclarum volunt . factio communistica aut factio nazista idem fecerunt.

Nonne scimus jam totam nostram vitam rationis electronicis inspectari et recenseri.

Totalitarismus nostris enim temporibus subdolior, astutior est, non imponit sed persuadet, adlicit et manipulat, ope mercium et praeconii ut omnes easdem merces materiales et mediaticas consumamus.

A contrario libertatem individualem in diversitate residêre manifestum est. Sed diversitas illa non esse debet solum copiam eligendi inter merces diversarum notarum sed potestatem diverse sentire, cogitare et diversis linguis loqui, hâc de causa latinitati redivivae favere diversitatem inter linguas hodiernas addere significat.

Nolo, pro virili parte, cum aliis europaeis civibus tantum anglice colloqui. Nulla lingua neutra est semper secum quamdam Weltsanschauung,id est visionem , imaginem peculiarem mundi affert

Cur tantum per musicam, pelliculas vestes etc .. imbueremur hoc sensu americano commerciali et mediatico ?

Fortasse dicetis cur non creare novas linguas ad diversitatem augendam sicut fuit propositum linguarum artificialium creandarum praecipue esperanto aut volapük. Sed quod est pondus culturale linguae esperanto si eam contulerimus cum linguâ latinâ quae duo milia quingentos annos nata est et quâ innumerabiles homines collocuti sunt, cogitaverunt, scripserunt i.e vixerunt ?

Recuperatio linguae latinae est recuperatio unius partis nostri patrimonii culturalis europaei.

Est pars nostrae identitatis graeco-romana et judaeo-christiana.

Est lingua mater cultus civilis europaei.

UNESCO ubique terrarum monumenta et quasdam regiones naturales servare conatur. Sunt qui nunc putant et bona culturalia servanda esse , sicut gastronomiam francogallicam et varias musicas traditionales

Puto equidem linguas classicas servandas esse ut bona culturalia totius humanitatis.

Loquendo latine vinculum creamus inter praeterita et futura tempora quod nos fortiores et robustiores in his temporibus dubiorum eventuum rerum futurarum faciet.

Sic adagium dicit

Si nescis quo iter facias memento unde veneris

Scripsit Marc Olivier Girard – 18/05/2020 16h16

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...