Quae sunt, aliis verbis, rationes quibus una lingua seligatur prae aliis, hac in causa?
Si rationibus practicis ducimur, linguam Anglicam et Gallicam accipimus prae aliis quia re vera, iam in usu aliquomodo, etsi per pravum ususm, uti diximus, iam usurpantur in nova Communitate Europaea.
Si rationis politicis ducimur, plane agnoscimus linguam Latinam respui.
Si rationis linguisticis ducimur, unam tantum linguam et sermonem Latinum praeferendum esse sine ullo dubio affirmamus.
Si rationibus culturalibus ducimur, solam linguam latinam praeferendam esse dicimus.
(Ernestus Piacentini, Secretarius Operis Fundati Latinitas, anno 1979°)
Un commento