Filemone e Bauci

Fra i molti miti riportati da Ovidio nelle Metamorfosi, particolarmente toccante è quello di Filémone e Bauci, una coppia di vecchi coniugi che hanno trascorso insieme la loro vita ed ai quali gli dei concedono la grazia, da loro richiesta, di morire insieme.

“Chiediamo di essere sacerdoti e custodire il vostro tempio, e poiché in dolce armonia abbiamo trascorso i nostri anni, vorremmo andarcene nello stesso istante, ch’io mai non veda la tomba di mia moglie e mai lei debba seppellirmi”.

Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos
mouerat; irridet credentes, utque deorum
spretor erat mentisque ferox Ixione natus:
“ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
esse deos”, dixit “si dant adimuntque figuras”.
obstipuere omnes, nec talia dicta probarunt;
ante omnesque Lelex, animo maturus et aeuo,
sic ait: “inmensa est finemque potentia caeli
non habet et quicquid superi uoluere peractum est.
quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
collibus est Phrygiis, modico circumdata muro;
ipse locum uidi; nam me Pelopeia Pittheus
misit in arua, suo quondam regnata parenti.
haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
Iuppiter huc specie mortali cumque parente
uenit Atlantiades positis caducifer alis.
mille domos adiere locum requiemque petentes,
mille domos clausere serae. tamen una recepit,
parua quidem, stipulis et canna tecta palustri;
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
illa sunt annis iuncti iuuenalibus, illa
consenuere casa paupertatemque fatendo
effecere leuem nec iniqua mente ferendo.
nec refert dominos illic famulosne requiras;
tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
ergo ubi caelicolae paruos tetigere penates
summissoque humiles intrarunt uertice postes,
membra senex posito iussit releuare sedili.
quo super iniecit textum rude sedula Baucis
inque foco tepidum cinerem dimouit et ignes
suscitat hesternos foliisque et cortice sicco:
nutrit et ad flammas anima producit anili
multifidasque faces ramaliaque arida tecto
detulit et minuit paruoque admouit aeno.
quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
truncat holus foliis; furca leuat illa bicorni
sordida terga suis nigro pendentia tigno
seruatoque diu resecat de tergore partem
exiguam sectamque domat feruentibus undis.
interea medias fallunt sermonibus horas
[sentirique moram prohibent. erat alueus illic
fagineus curua clauo suspensus ab ansa.
is tepidis impletur aquis artiusque fouendos
accipit; in medio torus est de mollibus uluis
impositus lecto, sponda pedibusque salignis.]
concutiuntque torum de molli fluminis ulua
impositum lecto sponda pedibusque salignis;
uestibus hunc uelant, quas non nisi tempore festo
sternere consuerant; sed et haec uilisque uetusque
uestis erat, lecto non indignanda saligno.
accubuere dei. mensam succincta tremensque
ponit anus; mensae sed erat pes tertius impar;
testa parem fecit; quae postquam subdita cliuum
sustulit, aequatam mentae tersere uirentes.
ponitur hic bicolor sincerae baca Mineruae
conditaque in liquida corna autumnalia faece
intibaque et radix et lactis massa coacti
ouaque non acri leuiter uersata fauilla,
omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
sistitur argento crater fabricataque fago
pocula, qua caua sunt, flauentibus illita ceris.
parua mora est epulasque foci misere calentes,
nec longae rursus referuntur uina senectae
dantque locum mensis paulum seducta secundis.
hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
prunaque et in patulis redolentia mala canistris
et de purpureis collectae uitibus uuae.
candidus in medio fauus est; super omnia uultus
accessere boni nec iners pauperque uoluntas.
interea totiens haustum cratera repleri
sponte sua per seque uident succrescere uina;
attoniti nouitate pauent manibusque supinis
concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
et ueniam dapibus nullisque paratibus orant.
unicus anser erat, minimae custodia uillae,
quem dis hospitibus domini mactare parabant;
ille celer penna tardos aetate fatigat
eluditque diu tandemque est uisus ad ipsos
confugisse deos. superi uetuere necari;
“di” que “sumus meritasque luet uicinia poenas
impia”; dixerunt “uobis inmunibus huius
hsse mali dabitur; modo uistra relinquite tecta
ac nostros comitate gradus et in ardua montis
ite simul”. parent ambo baculisque leuati
[ite simul”. parent et dis praeeuntibus ambo
membra leuant baculis, tardique senilibus,annis]
nituntur longo uestigia ponere cliuo.
tantum aberant summo quantum semel ire sagitta
missa potest; flexere oculos et mersa palude
cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere;
dumque ea mirantur. dum deflent fata suorum,
[mersa uident quaeruntque suae pia culmina uillae;
sola loco stabant. dum deflent fata suorum,]
illa uetus dominis euam casa parua duobus
uertitur in templum; furcas subiere columnae;
stramina flauescunt aurataque tecta uidentur
caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
talia tum placido Saturnius edidit ore:
“dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
digna quid optetis”. cum Baucide pauca locutus,
iudiclum superis aperit commune Philemon
“esse sacerdotes delubraque uestra tueri
poscimus et, quoniam concordes egimus annos,
auferat hora duos eadem ne coniugis; umquam
busta meae uideam, neu sim tumulandus ab illa.
uota fides sequitur; templi tutela fuere,
donec uita data est. Annis aeuoque soluti
ante gradus sacros cum starent forte locique
narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
iamque super geminos crescente cacumine uultus
mutua, dum licuit, reddebant dicta; “uale” que,
“o coniunx” dixere simul, simul abdita texit
ora frutex. ostendit adhuc Thyneius illic
incola de gemino uicinos corpore truncos.
haec mihi non uani, neque erat cur fallere uellent,
narrauere senes. equidem pendentia uidi
serta super ramos ponensque recentia dixi:
“cura deum di sint et qui coluere colantur”.

Ovidio (antiqvitas.it)

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...