De usu internationali latini sermonis[1]

Quaeritur an possit nostra aetate Latina Lingua sermo internationalis rursum fieri. Communis est opinio linguam latinam mortuam esse; lingua mortua sive sermo mortuus est lingua quam nemo pro sermone patrio habet, vel potius lingua quam nemo ex parentibus suis didicit. Possumus tamen linguam vivam dicere linguam quam etiam nunc aliqui homines utuntur quamvis materna lingua eorum non sit.
Altera communis opinio est latinam linguam non idoneam esse ad usum nostrae aetatis, quia nimia verba, quae ad scientiam, technologiam, res oeconomicas et ceteras scientias referenda sunt, difficiliter latine redduntur.
Aliqua tamen sunt consideranda ad quaestionem perfecte expediendum:
  1. maxima verborum pars quam in scientia, technologia, oeconomia et ceteris scientiis utimur ex latina lingua oriuntur; recens lexicon omnium romanicarum linguarum ac anglicae linguae etiam tunc latinum lexicon est;
  2. latina lingua internationalis lingua fuit usque ad annum MDCCCXV , ac publica lingua in Austriae Imperio usque ad finem XVIII saeculi, denique fuit ac etiamdiu est publica lingua Catholicae Ecclesiae, quamvis post Vaticanum Secundum quadam ex parte desueta sit;
  1. maxima pars linguarum arte factarum (sicuti Esperanto, Neo, Ido, Interlingua, Latino sine flexione, Latino moderne, Lingua romana, Latinulo, Lingua Franca Nova, Novial, Románico et cetera) structuram ac lexicon latinum habent quasi novae linguae romanicae essent.
Sermones Latinus ac Graecus fuerunt linguae publicae2 in Romanorum Imperio usque ad Iustinianum imperatorem qui obiit anno DLXV, post quem annum dum in Orientis parte Sermo Graecus vixit cum lingua publica Byzantini Imperii esset ac vivit usque ad hodiernam diem in Graecia, Sermo Latinus ex sua dignitate deiecit ac in Sermonem Vulgarem sive Linguam Romanam progressus est, ex qua omnes linguae quae romaniacae dictae sunt oriuntur.
Sermo latinus tamen in publico usu ac in usu gentium eruditarum usque ad XVII saeculo et postea mansit, enim scriptores ac scientiarum doctores latinam lingua usi sunt usque ad XVIII saeculo, ac exempla sunt Isaac Newton, Gianbattista Vico, Johann Christian Oersted ac Raphael Landivar, qui anno MDCCLXXXI scripsit poemam Latine, cui nomen posuit Rusticatio Mexicana; index auctorum neolatinorum inveni potest in Vicipaedia
Latinitas recens sive lingua neolatina, id est lingua latina quae nostra aetate usi sumus, simul naturalis ac artificiosa est: naturalis quia in saecula progressa ac mutata est, artificialis quia nonnulla verba recentis latinitatis arte facti sunt.
Omnibus gentibus ac nationibus necesse est loqui, disputari, scribere, perspicere quae alii dicunt vel scribunt in variis sermonibus, homines tamen omnes linguas scire non possunt. Quam ob rem linguam quandam internationalem opus est constituere quam omnes gentes loqui ac intelligere possint. Haec lingua non potest unius populi lingua patria esse, uti impedimentum non fiat quominus varii populi hanc linguam agnoscant. Etenim lingua hispanica in XVI ac XVII saeculo, linguafrancogallica in XVII ac XVIII saeculo ac lingua anglica ab XIX saeculo usque ad hodie, quamvis in usu internationalis communes fuissent, universalem agnitionem numquam habuere.
Aliqui linguarum doctores linguam artificiosam ex nihilo sive ex aliis linguis creare conati sunt, uti lingua auxiliaria internationalis fieri posset, velut Esperanto, Interlingua et cetera, quorum maxima pars ex latina origine facta est. Lingua auxiliaria est lingua quam nemo pro lingua patria habet, ea igitur potest internationaliter agnosci sine conflictatione.
Tunc si ex latina origine artificiosae linguae factae sunt ac ex latina lingua tamen maxima pars novorum verborum in Anglica Lingua orietur, cur non accipimus latinam linguam ut internationalis sermo? Linguam Latinam enim loqui possumus, nuntios latinos legere possumus adhttp://ephemeris.alcuinus.net/index.php ac latinitas viva in nonnullis interretis3 sitis est.
Omnes christianae gentes latinam linguam faciliter agnoscere possunt, sic possunt omnes populi cuis humanitas ex Europa sive ex occidentali humanitate ac doctrina horta sit. Ergo latina lingua potest lingua internationalis esse ab dimidia humanitate accepta ac agnota.
Adnotationes4
  1. Cum lingua Latina nunc lingua nemini materna sit, omnis fere gens vel etiam unaquaeque schola verba Latina alio modo pronuntiare solet. Etiam ecclesia catholica pronuntiationem propriam adhibere solet. Multi homines in universitatibus academicis necnon in scholis sapius student pronuntiationem restitutam vocatam quae eidem similis videtur dictae a Romanis eruditis, sicut Cicero, Caesar, Virgilius, etc., paulum ante Christum natum saeculo. Cuius subtilitas quamvis ignota sit, tamen e nominibus Graece scriptis, e linguis Romanis hodiernis naturaque vocum mutandarum, e mendis orthographicis inscriptionum, e descriptoribus grammaticorum antiquorum satis bene cognovimus.
  2. Usus Latinae linguae per saecula mutavit, ex lingua latina antiqua ac classica usque ad linguam neolatinam sive latinam modernam quam hodie locuti sumus. Ultimis in saeculis, lingua latina evanuitur a discursis academicis et diplomaticis, sed adhuc exercetur ab Ecclesia. Lingua fuit instructionis theologicae usque secundum medium saeculi vigesimi, et etiam lingua liturgiae, symbolum dans unitatis ecclesiae, quae una lingua orabat. Annis tamen sexagintis5, linguas vernaculares introducebantur in liturgiam et instructionem, maioris intellectionis causa. Latina adhuc est lingua prima liturgiae, et lingua decretorum ecclesiae.
  3. In libera encyclopaedia cui nomen anglice Wikipedia ac latine Vicipaedia est, invenire possumun Latinam sectionem:
    (
    http://la.wikipedia.org/wiki/Pagina_prima)
1Haec pagina a Gianluca di Castri scripta fuit die Marti v Septembri mmvi sive a.d. x kal sep. mmcxxlix a.U.c.
2Lingua publica est lingua, quae in constitutione civitatum provinciarumque sive in legibus talis designatur
3Interrete. –is = anglice “internet”. Tela totius terrae sive ttt (anglice: www, world wide web), clarissima pars interretis, inventa est Genavae, in aedibus institutionis Europeanae CERN
4e Vicipaedia

 

5Haec locutio moderna est = negli anni sessanta, during the sixties

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...