DE NOVITATE FUSIONIS NUCLEARIS

De nucleari invento.

Cum magna vis in atomorum vincula contineatur energiam praebere nucleari fissione fusioneque licet: electrones enim adicere ad nucleum vel abducere sat est.
Duobus atomicis nucleis in unum iunctis, fusio nuclearis fieri potest, quae tamen a fissione nucleari differt, ubi unus nucleus duo parit.
Tanta energia uno uranii grammo effecta per fissionem est, quanta per combustionem MMCCCL chilogrammorum carbonis, quamvis huius ope prope nulla restat faex. Purgamenta vero nuclearia consumanda sunt uraniumque difficile inventu.
Fusio nuclearis efficentior est quam fissio, cum hydrogenum adhibeatur, quem ubicumque reperire possumus. Nucleari fusione energiae multo maior copia quam fissione effici potest, quamquam nescimus quo modo fusio agatur.
Doctores Californienses CXCII instrumentis lasericis utentes novum fusionis inceptum nuper invenerunt: methodo “inertialis relegatio” appellata, quae ad aliam technologiam “magnetica relegatio” dictam adligatur, hoc perfici potest. Cum vero ars imperfecta adhuc sit, fusione nucleari energiam tute praebere hodie non licet; doctores tamen eius rei studiosi identidem magnas opes accipiunt.

Scripsit Polytropos Comensis – 30/12/2022 16h39

http://ephemeris.alcuinus.net/scientiae.php?id=1682

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...