BREXITUS IN ANTIQUITATE (ephemeris.alcuinus.net)

 

 

Britannia iam in antiquitate studium separationis patefecit nec semel hoc constat accidisse. Cum esset sub imperio Romanorum ab anno XLIII p. Chr.n., anno CCLIX se adiungit sociam imperio Galliarum ab usurpatore Postumo indicto qui a Gallieno defecerat, quamquam anno CCLXXIV imperator Aurelianus iterum Britanniam cum ceteris territoriis Romanis coniunxit. Sed anno CCXC vera secessio facta est qua regnum Britannorum per nonnullos annos cum suis legibus exstiterit.

Imperator Maximianus, collega Diocletiani, ante biennium, subactis bagaudis ( i.e. agricolis) Gallicis repulsisque Germanis, classem ad bellandum contra freti Britannici piratas paraverat, apud portum Gesoriacum (Boulogne) positam. Praefectus classis M. Aurelius Valerius Carausius Batavus creatus est: magna calliditate usus, simulque avaritia motus rationem belli victuram excogitavit. Cum securi piratae profecti essent, incursionibus confectis, in reditu eos praedae onustos, iam remissos, aggrediebatur. Brevi tempore manifestum fuit eius interesse ut locupletaretur potius quam rem Romanam reficeret. Tum Maximianus ei imperium ademit capitisque damnavit, sed Carausius supplicium effugit et contumax cum classe in Britanniam se contulit ubi, liberator marium acceptus, rerum potitus est, quasi regnum suum haberet.

Cum triumphum sibi ipse egisset anno CCXC, praesidia auxit apud finem Septentrionalem contra Caledones et secundum litora orientis et meridionalis solis usque ad insulam Vectem (Wight), qua re Maximianus eum illic remotum manere maluit , praesertim cum opus esset barbaros partis septentrionalis cohibere. Quoad piratas, reddidit socios et nautas conscripsit, eorum vestitu indutus. Ceterum Restitutorem Romae se praebuit, favens moribus Romanis, iam diu immissis, inter subiectos. Tres legiones Romanas in insula constitutas honoravit et beneficiis affecit simulque aliis alibi profuit. Sibi tutelam Iovis, Martis, Minervae et maxime Nectuni vindicavit. Unus inscripsit in nummo quandam sententiam Vergili: “Exspectate veni”. Tam impudenter se gessit ut nummum cum imagine “trium fratrum”signaverit, cum ipse tertium imperatorem cum Diocletiano et Maximiano se ostenderet .

Constantio Cloro, patri Constantini, qui Maximiano successurus erat, mandatum est ut seditiosum subigeret. Ille potitus est portu Gesoriaco, quod a Carausio tenebatur; quae res adeo eius auctoritatem concussit ut Allectus , praefectus praetorii, dominum necaverit . Hic tamen brevi tempore a Constantio Cloro victus est. Post decem annos imperium Britanniarum finem habuit.Sumptum ab actis italicis Archeo, n.385, mense Martio, 2017

Scripsit Lydia Ariminensis

http://ephemeris.alcuinus.net/historia.php?id=850

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...