Para Bellum

https://ephemerisnuntii.eu/libri.php?id=1325

Gesta imperatorum Romanorum ad exemplum ducendi aetatem nostram

Lucas Desiata, eximius moderator societatum et etiam studiosus linguae Latinae et rerum antiquarum, Italice exaravit opus “Para bellum” cuius titulus aptus esse videtur ad hoc tempus, quo Europa nova bellica arma paratura est.  Tamen scriptor de re militari librum offerre minime vult, immo nos hortatur ad iterum antiquitatem revolvendam et praecipue artem administrandi praeclarorum imperatorum velut Augusti et Hadriani, ut cotidianum negotiorum certamen superetur, ingenium et rationem consequendo, nec non accomodationis facultatem magnorum  Romae virorum. Opus eo dignius est aestimatione quo magis imperatores ob crudele dominium vel corruptos mores  memorantur, ex sententia antiquae rei publicae laudatorum, sed plerumque  instructio dominatus tam ampli et tot gentium mixti  neglegi solet.

Prima operis pars imperatores ostendit velut  exemplaria dominii strategici. Mirandum quidem est quod Tiberius a villa Caprearum quam celerrime communicare potuisset cum Urbe per multiplicem  ordinem speculorum, quasi instrumenta electronica hodierna superaret; quid autem dicas de pervulgatione commendaticia Augusti, qui omnibus subsidiis usus est ut summa potestas a populo acciperetur? Vergilius et Horatius poetae, Titus Livius historicus, statuarii, architecti, omnes suis artibus adiumento imperatori fuerunt.

Nec desunt feminae qui in loco hominum imperium rexerunt, aliae feliciter, ut Livia Drusilla, Theodora, Irene, aliae exstinctae, e.g. Messalina, Agrippina Minor, Cleopatra. De hac re inter omnes constat ultionem  fuisse rationem gerendae rei publicae, quae saepius tamen ob coniurationum metum terror et caedes facta est.

Secunda pars libri attinet ad exercitum, firmissimum instrumentum imperii, exemplum artis bellicae et innovationis, a quo praecepta consequi licet societatibus hodiernis: id est ars cunctandi, notio fictae et verae victoriae pro impensis, viribus, finium propagatione.

Tertia pars aptissima est probando quantum sapientia Romanorum in dictis adhuc validis  ostendatur quae in societatibus bonis gignendis utilia sunt ad suscipiendam quandam difficultatem vel consilia difficiliora capienda.

Dignae autem quae considerentur in epilogo sententiae ab omnibus cognitae ex antiqua historia sumptae et memoriae mandatae.

In summa hic liber imperatores  ostendit ex prospectu hodierno, pluris aestimans quod est adhuc validum quam eorum infelix fama.

Luca Desiata è stato Amministratore Delegato di Sogin (2016-2019) e Country Manager di Enel in Francia e Belgio (2013-2016). Ingegnere con un MBA a INSEAD, ha pubblicato libri di strategia, tra cui Scacchi e strategie aziendali (in collaborazione con l’ex campione del mondo Anatoly Karpov, tradotto in francese e inglese), e opere sul mondo classico, come Hebdomada Aenigmatum (il primo libro di enigmistica in latino) e Il latino per avere successo nella vita (pubblicato anche in francese). Il Times lo ha definito Homo italicus doctissimus in un articolo in latino nel 2014.

Scripsit Lydia Ariminensis

Lascia un commento