Patriarchae Christiani Gazam non derelinquent

https://ephemerisnuntii.eu/nuntius.php

Inter vastationes atque interneciones Gazeticas ab exercitu Israelitico quidem perpetratas, de quibus saepenumero his diebus nuntia audimus, nunc ipsum cum duces Israelitici declarant se urbem Gazam velle omnino capere et habitatores eius Palaestinenses inde exterminare, patriarcha Hierosolymitanus Catholicus Latinus Petrus Baptista Pizzaballa et patriarcha item Hierosolymorum Orthodoxus (necnon sane Palaestinae, Syriae, Arabiae…) Theophilus tertius asseveraverunt clericos, sanctimoniales monachosque suos Gazae mansuros esse ad loca refugii innumeris miseris praebenda, ad multitudinem esurientem fameque pessime affectam atque inedia maceratam iuvandam, ad aegrotos et saucios levandos.

Hoc fit quamvis fana ac sacraria cum Christiana tum non Christiana inter has recentissimas Israelitarum adversus Palaestinos dimicationes, quae mense Octobri anni bismillesimi vicesimi tertii initium habuerunt, multoties saltem in parte pyrobolis diruta sint; non sine inermium virorum, mulierum, puerorum stragibus. Aedibus tale aliquid proxime accidit unicae paroeciae Catholicae in Lacinia Gazetica positae, quae mense hoc Quintili missilibus Israelensibus ictae sunt; propter quod tres minimum homines perierunt et non pauci vulnera acceperunt.

“Si Gazam relinquant in meridiem versus fugere conantes, hoc mortem permultis civibus afferat (cum sint debiles ac macie consumpti)”, dixerunt patriarchae. “Nulla vero futura possunt captivitate, Palaestinorum amotione, ultione fundari”.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus – 08/09/2025 20h27

Lascia un commento