
Auctor FRDR

Auctor: Centro MUSA
Pridie Idus Martias cum Dies Festus Amoenitatis Locorum esset, novum spatium arborum et pratorum visitatoribus in area archaeologica Pompeiorum apertum est. Agitur de Domo Horti Botanici, quae etiam Domus Nessi appellata est ex imagine picturae muralis hic inventa. Aliquid novi tamen effectum est, id est restitutio horti domui coniuncti. In hoc spatio viridium quod octingenta metra quadrata in latitudinem patet ea gramina et arbores consita sunt quae iam antiquis temporibus fuerunt.
Inceptum pertinet ad rationem institutam de archaeologia et agricultura sociali horti archaeologici. Nam, quod est maximi momenti operae participes fuerunt adulescentuli quibus quoddam incommodum est. Hoc experimentum attinet ad consilium de Villa Rustica Sociali et Culturali Parvula Domo, quae prima in area archaeologica adest.
Dies Festus de Amoenitate Locorum anno MMXVI institutum est ad favendum una simulque archaeologiae, rerum naturae et iis cum incommodis.
Scripsit Lydia Ariminensis
