Facetia de excitatione Gaii Iulii Caesaris e somno mortis

Iam tres dies sunt, ex quo Gaius Iulus Caesar, Dictator Perpetuo, in statione quadam traminis Metropolitani Mediolanensis experrectus est: multos viros ac mulieres vidit insolite indutos, tamen, ubi esset, intelligere non potuit.

Statim vidit alienum tramen et intellexit  magis cognoscendum esse sibi.

Toga composita, ad quendam hominem accessit qui gravis et cum elegante vestimento videbatur.

  • Loquerisne Latine? Eum rogavit.
  • Loquor, legere et scribere possum. Latinum sermonem doceo in schola.
  • Optime! Deinde dic mihi, quaeso: quomodo hoc tramen movetur? Equos aut boves non video.
  • Manifestum est: vi electrica movetur.
  • Quid est vis electrica?
  • Est vis motus electronum in conductore.
  • Utinam unum talem habuissem in proelio contra Gallos! Nunc autem mihi expedit ad somnum redire.

Lascia un commento