Nova consilia Praesidis Boreoamericani

Origo: https://ephemerisnuntii.eu/nuntius.php

Praeses  Donaldus Trump  a more incostanti non cessat: post “pacem factam in uno die”, frustra promissam, mense Martio  declaravit  auxilia militaria pro Ucraina intermittenda esse; nuper, cum colloquia pacis cum Praeside Putin irrita fuissent, nuntiavit  se pactum fecisse  cum societate NATO ut nova arma in Ucrainam mitterentur, praeter missilia “Patriot” ad defendenda loca strategicon et intercipienda missilia hostilia.

Pretium CCC milliones dollariorum a societate Nato solvetur, ergo ab ipsis nationibus Europae, quae hesterno die  epistulam Trumpianam  acceperunt de portoriis  centesimarum tricenum impositis a Kalendis  Augustis rebus in Civitates Unitas evectis.

Consiliis inter se pugnantibus totus orbis stupet, sed in discrimine et incerto versatur.

Scripsit Lydia Ariminensis – 13/07/2025 10h40

Lascia un commento