Leonem XIV sibi nomen imposuit
Ante biduum, quarto suffragio confecto, CXXXIII cardinales in conclave congregati novum Pontificem elegerunt. Cum hora postmeridiana caminus fumum album emisit multitudo ingentisssima in foro Sancti Petri magna laetitia fortiter exclamavit. Post sesquihoram tandem a basilicae pergula verba audivit valde exspectata toto orbe iam cognita “Nuntio vobis gaudium magnum: habemus Papam”. Robertus Franciscus Prevost Boreoamericanus sibi imposuit nomen Leonem decimum quartum, quod evocat Pontificem Leonem XIII, qui claram epistulam encyclicam “Rerum novarum” de doctrina sociali Ecclesiae inscripserat. Prima verba exstiterunt: “Pax sit vobis omnibus!” “Haec est pax Christi Qui Resurrexit, pax sine armis et pax quae arma adimit”.
Sunt qui memorent Leonem primum, qui, ut tradunt, persuasit Attilae, regi Hunnorum, ne Italiam invaderet. Re vera ipse Pontifex nuper asseveravit se elegisse nomen quod conectitur Papae Leoni XIII, qui de quaestione operariorum tractavit tempore quo machinalis industria progressa erat. Nunc autem intelligentiae artificialis usus et propagatio petunt ut dignitas hominum, iustitia et opera defendantur. Ex paucis sententiis colligi potest ut novus Papa vestigia Papae Francisci persequatur.
Spes eorum qui Pontificem Italicum voluerunt decepta est: Ecclesia Catholica nunc totum orbem prospicit. Leo XIV coniungit Americam Septentrionalem et Meridionalem, cum episcopus in Peruvia nuntius Evangelii fuerit, postea episcopus, sed, ut videtur, eius avus fuit Italicus cognomine Prevosto!
Scripsit Lydia Ariminensis – 10/05/2025 21h21
